Evangelium Secundum Lucam*

Caput 5: Versus 30

Quare,etc.AMBR.Omnis quaestio ex lege quae tenax justitiae, non habet, etc., usque ad et ambulatio et omnia quae gessit, saluti serviunt.AMBR., BEDA.Qui domicilio Christum recipit interno, maximis exuberantium pascitur delectationibus voluptatum. Itaque Dominus ingreditur, et in ejus qui credidit recumbit affectu. Sed rursus accenditur invidia perfidorum, futurae poenae species praefiguratur. Epulantibus enim fidelibus et in regno coelorum recumbentibus, perfidia jejuna torquebitur. Ostenditur etiam quantum intersit inter aemulos legis et gratiae, quia qui legem sequuntur, mentis famem patientur aeternam. Qui vero in interioribus verbum receperint, alimenti coelestis et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possunt, et ideo qui animo jejunant murmurant, dicentes:Quare cum publicanis,etc.? Filii diaboli, venenum serpentis diffundunt. Serpens primam vocem emisit, dicens Evae: Quid utique Deus dixit:Nolite manducare ex omni ligno?Gen. 3.Hunc imitantur isti.
(* Traductions européennes)